monumenta.ch > Plinius > sectio 126

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 23, 127
{LXIV} dentium quoque dolori hic sucus adpositus in lana prodest aut in cava eorum additus. cauliculi et folia admixto ervo contra marinorum venena prosunt; adicitur et vinum. bublas carnes additi caules magno ligni conpendio percoquunt. grossi inlitae strumas et omnem collectionem emolliunt et discutiunt; aliquatenus et folia. quae mollissima sunt ex iis, cum aceto ulcera manantia et epinyctidas, furfures sanant.